Liber Regum Tertius*

Caput 6: Versus 15

Et aedificavit parietes.BED., ibid.Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita, etc., usque ad sed non habent quos portent.Parietes domus.Operiuntur cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat, ita locis opportunis, celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem pervenitur perfectionem.A pavimento.Teguntur omnia lignis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis insudant operibus bonis, cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione saeculi omnes virtutibus student, quarum merito dicere audeant:Christi bonus odor sumus DeoII Cor. 2..Et texit pavimentum.BED. ibid.Hoc in Paralipomenis plenius scriptum est, etc., usque ad subjunxit:Super omnia autem charitatem habentes,etc.I Tim. I; Col. 3..
(* Traductions européennes)